Credo



Credo in unum Deum, Patrem om­ni­po­téntem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et in­vi­si­bílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum et ex Patre natum ante ómnia sǽcula: Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, con­subs­tantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt; qui propter nos hómines et propter nostram salútem, descéndit de cælis, et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine et homo factus est, crucifíxus etiam pro nobis sub Póntio Piláto, passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras, et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris, et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vi­vi­fi­cántem, qui ex Patre Filióque procédit, qui cum Patre et Fílio simul adorátur et con­glo­ri­ficátur, qui locútus est per Prophétas.

Et unam sanctam cathólicam et apos­tó­li­cam Ecclésiam. Confíteor unum Baptísma in re­mi­ssiónem peccatórum. Et exspécto re­su­rrec­tiónem mortuórum, et vitam ventúri sǽculi. Amen.