ratio ad
Sanctum Iosephum
d
te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque implorato Sponsæ tuæ
sanctissimæ auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus.
er eam, quæsumus, quæ te cum immaculata Virgine
Dei Genitrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus
es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus
acquisivit sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua
virtute et ope succurras.
uere, o Custos providentissime divinæ Familiæ,
Iesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum
ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum
potestate tenebrarum certamine e cælo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo
erupuisti vitæ discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis
atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut
ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in
cælis beatitudinem assequi possimus.
Amen.